monumenta.ch > Plinius > sectio 75

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 27, 75
{LI} Empetros, quam nostri calcifragam vocant, nascitur in montibus maritimis, fere in saxo. quae propius mari fuit, salsa est potaque trahit bilem ac pituitas; quae longius magisque terrena, amarior sentitur. trahit aquam; sumitur autem in iure aliquo aut in hydromelite. vetustate vires perdit, recens urinas ciet decoctum in aqua vel tritum calculosque frangit. qui fidem promisso huic quaerunt, adfirmant lapillos, qui subfervefiant, una rumpi. -